nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium
suum
et versa est victoria in die illa in luctum omni populo
audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo
declinare solet populus versus et fugiens de proelio
porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi
Absalom Absalom fili mi fili mi
ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie
vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam
et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum
tuarum et animam concubinarum tuarum
diligis odientes te et odio habes diligentes te et
ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis
tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes
occubuissemus tunc placeret tibi
nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis
tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus
quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi
quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua
usque in praesens
surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo
nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa
multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua
omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel
dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse
salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra
propter Absalom
Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello
usquequo siletis et non reducitis regem
rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes
dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis
novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis
Israhel pervenerat ad regem in domo eius
fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi
reducitis regem
et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat
mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram
me omni tempore pro Ioab
et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius
miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda
venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum
Iordanem
festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim
et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et
quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et
inrumpentes Iordanem ante regem
transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent
iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram
rege cum iam transisset Iordanem
dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque
memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi
rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo
agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie
primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini
mei regis
respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro
his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur
efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir
in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel
et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis
inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a
die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in
pace
cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non
venisti mecum Mifiboseth
qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me
dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens
abirem cum rege claudus enim sum servus tuus
insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum
regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod
placitum est tibi
neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino
meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae
tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra
vociferari ad regem
ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus
sum tu et Siba dividite possessiones
responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat
postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim
transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi
eum
erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est
octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in
Castris fuit quippe vir dives nimis
dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas
secure mecum in Hierusalem
et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae
meae ut ascendam cum rege Hierusalem
octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad
discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum
cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque
cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi
paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec
indigeo hac vicissitudine
sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate
mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus
tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi
bonum videtur
dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei
quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
cumque transisset universus populus et rex Iordanem
osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus
est in locum suum
transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis
autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars
adfuerat de populo Israhel
itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt
ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et
transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David
cum eo
et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior
mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus
aliquid ex rege aut munera nobis data sunt
et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem
partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David
quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est
priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri
Iuda viris Israhel